- MUNUS
- I.MUNUSapud Scriptores Ecclesiasticos per excellentiam, pro Spiritu S. Ambros. in Symbolum Apostol. Aeternitas est in Patre, species in Imagine, virtus est in Munere. Unde Pafchasius de Corp. et Sang. Domini, malos Corpus Christi vere accipere negat, quia non accipiant Munus seu Donum, i. e. Spiritum S. Graec τὸ Δῶρον. Sed et in Liturgiis antiquis et apud Patres, τὰ Δῶρα, item τὰ Α῞για δῶρα, appellantur oblationes panis et vini, ad S. Communionem in Ecclesia solitae offerri. Hinc ipsum Corpus Christi mysticum, vel propter iam factam consecrationem, vel propter futuram: Sicque factum, ut pro ipsa Cena Domini vox acciperetur. Certe locis sexcentis apud Patres, μεταλαμβάνειν τῶ ἁγίων δώρων, est participare S. Cenae. Quae locutio ita in Ecclesia Graeca fuit usu trita, ut Balsamon ad Can. 19. Concilii Carthagin. vocem et pueris fidelium notam, Eucharistia, per istam interpretetur: δίδοται, inquiens, ἡ εὐχαριςτία, ἤγουν τὰ ἅγια δῶρα. Accedit, quod τὸ Δῶρον, Munus, aliquando idem est ac gratia, proprie accepta, pro virtute Sacramenti. Itaque regeneratio, quae est Baptismi fructus, et quo tota vis illius Sacramenti spectat, appellatur ἡ Δωρεὰ, vel τὸ Δῶρον, Chrysostomo in Matthaeum Hom. 83. Unde ad ipsum Baptismum; vox traussata, a Gregorio Naz. Or 40. quae est in Baptism. et Basilio in eund. Similiter itaque Eucharistia Δῶρον, Munus seu Donum appellatur, nempe Spiritûs S. cuius efficaciâ illa communio perficitur, in qua divini huius Sacramenti fructus positus est. Sed et aliquando sic dicitur, eandem ob causam, propter quam et Sacrificium vocatur: quia videl. est commenoratio Sacrificii semel a Christo oblati, ut videre est in Liturgia, quae habetur in Clementis Constitutionibus l. 8 c. 13. Hinc Δώρον ἐζιτήριον, donum a discedente donatum, apud Basilium Hom. de Charitate; est enim velut pignus praesentiae Christi post corpus eius sideribus illatum etc. Is. Casaubon. Exercit. XVI. num. 51. Vide quoque Car. du Fresne in voce Munus, et hîc in vocibus, Dona, Oblatio.II.MUNUSinter alia pro dono, quod inter pares mutui officii causa datur; sed et quod ab inferioribus exhibetur, superioribus item. Romae olim Regia munera dicta sunt, insignia Regia, quae Sociis Populi Romanisubinde conferri solebant. Quemcumque enim priscus ille Senatus, aut etiam Princeps postmodum Romanus, regnare iussisset, aut pateretur, hunc honorificâ appellatione Socium Regem vocabat; cui Senatus Consultum, quô universum Ius regium continebatur, pro diplomate erat. Sicque talis hôc permissu Regem se, et nomine et cultu Regiô ferebat. Erant autem insignia illa, Aurea corona, h. e. diadema, regii capitis insigne; aurea patera; quâ Rex sacrisicans Diis munera offerret; sella Curulis, quâ sederet Regio muneri iutentus; scipio eburneus, h. e. ex ebore sceptrum; Tota picta, quâ domi uteretur; Sagulum purpureum, quômilitiae. Ac praeter haec Tunica palmata, Latus clavus, Equi phalerati, Arma equestria et Supellex militaris, qualis Consulibus praeberi solita. Qui sane mos dandi et accipiendi munera usque eo invaluit, ut illi ipsi Reges, ad quos legitimâ successione Regnum pervenisset, non aliter regiam dignitatem usurparent, muneraque obirent regia, quam Senatus aut Principis concessu: uti legimus de Archelao Rege Iudaeorum, Tigrane Rege Armeniae, Tiridate eiusdem Rege, Vologese, et Parthamaspe Parthorum, Decebalo Dacorum, Zato Laziorum etc. Regibus, apud Livium l. 10. Suetonium Tiberio c. 9. Suetonium et Xiphilinum Nerone, Tacitum Annalium l. 15. Nicephorum l. 1. c. 9. Eusebium Histor. Eccles. l. 2. c. 4. dionem Eclog. de Legat. Agathiam l. 3. Alios. Et quidem haec munera sunt, quibus Principes magnificentiam suam testantur, cuius nullum illustrius specimen, quam largâ manu dia demata aliis ac Regna conferre. Sed et illos vicissim accipere a subditis munera, prisci iam moris fuit. Et quidem provinciae integrae, urbiumque ac municipiorum primores id frequentes egêre, ut Reges suos magnis pretiosisque muneribus venerarentur: in quibus potissimum coronae ac diademata. Exhibebantur illa in pompis inprimis, ad quas magnus hominum fiebat concursus, osetentandis opibus et potentiae. E qua tot divitiarum ostentatione, in hominum animis, ingens oriebatur regii cultus admiratio, veneratio, forte et metus. Hinc Indicae pompae meminit Strabo l. 15. in qua conspiciebantur lebetes, crateres, mensae, sellae, pocula, labra, singula magnam partem smaragdis, beryllis, carbunculis, in crustata, praeter vestes aliaque. Qui mos non solum in Oriente olim hodieque, sed et in Occidente, invaluit. Unde in funere Sullae, translatas coronas aureas bis mille, dona civitatum, amicorum, ducumque, qui sub ipso militaverant; praeter illas, quae sepulchro eius iniectae sunt, incredibili luxu memorandae, refert Appian. Alexandrin. Bell. Civil. l. 1. Fiebat id vero inprimis dienatali, sicut hodie in Persia primô anni die, et in India, die illô, quô Magni Mogoris pondus in statera exploratur. Unde priscumillum Amasin, ob munus coronae contextae e floribus, Regi Aegypti, die eius natali missum, e plebeio in amicitiam Regis, inde in Regnum, adsumptum esse, testis est Athenaeus l. 15. Porro propinqui et affines, amici, hospites, aliique, munera sibi invicem mittendi morem semper habuêre, ut inprimis ex Romanorum Saturnalibus Strenisque notum. Vide quoque supra Feriae. Amantium praesertim munera coronae fuêre, quas frequentes sibi missitabant. Unde Simaetha apud Theocritum Idyll. 2. Delphidem non amare solum, sed et redamari, hinc probat, quod illi domus referta coronis esset:Καί φατο οἱ ςτεφάνοισι τὰ δώματα τῆνα πυκάσδεν.De muneribus, infantibus recens natis offerri solitis, vide ubi de Infantibus et Puerperio. De iis vero, quae Deo vero, Diisque, ubi de Anathematis Doins, Donariis, Sacrificiis etc. Nec omittenda Munera, quae ad integras panegyres mitti consueverunt. Ita legitur in decreto Byzantiorum facto, in honorem populi Atheniensis, in publicis gratulationibus, dona ad Ludorum celebritates missa, apud Demosthenem de Cor. Ubi inter alia, καὶ ἀνακηρύζαι τὸ ςτέφανον ᾧ συςτεφάνωται ὁ Δᾶμος ὁ Α᾿ςθηναίων ὑφ᾿ ἡμῶν, et renuntiari coronam, quâ concoronatur populus Atheniensium a nobis. Nempe ibi proclamabatur corona, quâ haec aut illa civitas ab alia donata fuisset etc. Quam in rem vide plura apud Car. Paschalium de Coronis passim, ut et hîc non uno in loco: inter alia infra, voce Novena, aliquid etiam voce. Rhoxolani it. Sporta. De ingenti Munerum copia voce Vitiligo.III.MUNUSpro feudo militari, qpud Marculfum Formular. l. 1. c. 12. et Bignonium in Notis. Gunterus Poeta Ligurinus:Si Patris dominum vassalli filius asriLaeserit offensâ: festinet providus illumConciliare pater: quod si contemnet agendum,Munere privetus. Si vero audire monentemFilius indomitâ neglexerit aure parentem,Non erit in feudo successor idoneus illo:Ni prius accensam Domini placaverit iram.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.